Epistola II ad Thessalonicenses*

Caput 1: Versus 9

Qui poenas dabunt.Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, poenas quasi gratas.In interitu aeternas.Quasi dicat: Semper sentient poenas, non tamen semper deficient.Cum venerit glorificari,etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos poenis aeternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.
(* Traductions européennes)